- PETRAE Pons
- PETRAE PonsPetreus, et Petrae Fons. Frodoardus in Chronico, eius loci meminit his verbis: A. C. 938. Gistebertus cum Lothariensibus Hugoni et Heriberto venit in adiutorium contra Regem Ludovicum: castrumque Petraepontem vi capiunt. Castrum hoc a ponticulo lapideo nomen videtur accepisse, positumque est ad amniculum in pago Laudunensi, non longe a Letia, Liesse, ac Pierripoint etiamnum dicitur. Alter est Petrae Pons in pago Picardiae Santeriensi, inter Gornacum ad Aronam et Montem desiderii: qui nunc in vicum redactus, vulgo Pierre pont nun cupatur. Tertius est Petreus Pons aut Petrae Pons in pago Ducatuque Barrensi. Petrae Pons a Frodoardo memoratus, postea Petri Pons dici occoepit, et eius incolae Petripontenses. Certe Guibertus Abbas Novigenti de Vita sua Montiacutanos, Petripontenses, Feranos, Codici acenses iunctim commemorans, non alios quam castri Petraepontis ab Frodoardo celebrati incolas Petripontensium nomine designavit. Alius est Pons Petreus, Gregorio Turonico Episcopo memoratus, in l. 5. c. 18. Guntchramni et Childeberti Regum colloquiô A. C. 577. habitô nobilis, in confinio Burgundiae atque Austriae: Qui ad Pontem quem Petreum vocant coniuncti sunt, consalutantes se. Iste Pons Petreus, Nostris vocatur Pont. Pierre, Positusque est ad flumen Mosam inter castella Motam (la Mote) et Novum Castellum, (Neuf Chastel) vicus nunc ignobilis in silva ac monte Vosago. Petrae Fons locus est in Suessionibus pagove Vadensi, hodieque Pierrefons, alias Pierrefont vocatus, a fonte qui ê petra vel saxo oriebatur, cognomen trahens. In litteris A. C. 1178. datis dominum Petrae Fontis reperio ante annos sere quingentos. Petrafons in quodam Polyptycho dicitur, in quo Prioratus S. Sulpicii de Petra Fonte, in Dioecesi Suessionensi memoratur. Est et Petrae Fons vel Petreus Fons, locus in Sequanis Comitatuque Burgundiae, Pierrefontaine. Had. Vales. in Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.